Catullus 43, 70, 72, 75, 76, 83, 86, 87, 92, 107, 109 (Lesbia and Love)
Catullus 43 (hendecasyllables)
Salve, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco
nec sane nimis elegante lingua,
decoctoris amica Formiani.
ten Provincia narrat esse bellam?
tecum Lesbia nostra comparatur?
o saeclum insapiens et infacetum!
Catullus 70 (elegiac couplets)
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
in vento et rapida scribere oportet aqua.
Catullus 72 (elegiac couplets)
Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
sed pater ut gnatos diligit et generos.
nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
multo mi tamen es vilior et levior.
qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
cogit amare magis, sed bene velle minus.
Catullus 75 (elegiac couplets)
Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa,
atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.
Catullus 76 (elegiac couplets)
Siqua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt;
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
quare cur tu te iam amplius excrucies?
quin tu animum offirmas atque istinc teque reducis
et dis invitis desinis esse miser?
difficile est longum subito deponere amorem.
difficile est, verum hoc qualubet efficias.
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum:
hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrumst misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi.
heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias!
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
Catullus 83 (elegiac couplets)
Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
haec illi fatuo maxima laetitia est.
mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed quae multo acrior est res,
irata est. hoc est, uritur et loquitur.
Catullus 86 (elegiac couplets)
Quintia formosast multis; mihi candida, longa,
recta est. haec ego sic singula confiteor,
totum illud formosa nego: nam nulla venustas,
nulla in tam magnost corpore mica salis.
Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast,
tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
Catullus 87 (elegiac couplets)
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
vere, quantum a me Lesbia amata mea est.
nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta,
quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Catullus 92 (elegiac couplets)
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, verum dispeream nisi amo.
Catullus 107 (elegiac couplets)
Si quicquam cupidoque optantique optigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,
quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
nobis. o lucem candidiore nota!
quis me uno vivit felicior, aut magis hac rem
optandam vita dicere quis poterit?
Catullus 109 (elegiac couplets)
Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut vere promittere possit,
atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota perducere vita
aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.