Catullus 58, 69, 77, 100 (Poems about Caelius)
Catullus 58 (hendecasyllables)
Caelī, Lesbia nostra, Lesbia illa,
illa Lesbia, quam Catullus unam
plūs quam sē atque suōs amāvit omnēs,
nunc in quadriviīs et angiportīs
glūbit magnanimī Remī nepōtēs.
Catullus 69 (elegiac couplets)
Noli admirari, quare tibi femina nulla,
Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
non si illam rarae labefactes munere vestis
aut perluciduli deliciis lapidis.
laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
valle sub alarum trux habitare caper.
hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valdest
bestia, nec quicum bella puella cubet.
quare aut crudelem nasorum interfice pestem
aut admirari desine cur fugiunt.
Catullus 77 (elegiac couplets)
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico
(frustra? immo magno cum pretio atque malo),
sicine subrepsti mi, atque intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
Catullus 100 (elegiac couplets)
Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam
flos Veronensum depereunt iuvenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
fraternum vere dulce sodalicium.
cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
perspectast igni tum1 unica amicitia,
cum vesana meas torreret flamma medullas.
sis felix, Caeli, sis in amore potens.